monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 3
P. ASPRENATIS. Uni fortasse osculo donavit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. PORCI LATRONIS. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias': ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit, qui sic occisus est? Qui scio, an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo convivio fuit, quoi esset credendum? Facilius est, ut, qui alia meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui hoc quoque dederit, quicquam. ('Numquam) vidi': (ni)mirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset.